utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620923

Charter 05620923
Charter Number: 05620923
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1263 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Robertus filius Ricardi de Ierd salutem in domino Noveritis me pro me et heredibus meis inperpetuum concessisse remisisse et quietum clamasse Alano filio Walteri de Coutona patrono ecclesie de Ierd et heredibus suis totum ius et clamium quod habui vel habere potui in advocatione ecclesie de Ierd iure hereditarie sine ratione donationis quam Brianus vel Galfridus frater eius aut earum heredes mihi fecerunt de predicta advocatione aut ratione tenementorum aliquorum mihi vel antecessoribus meis a predictis Briano vel Galfrido fratre suo collatorum seu etiam ratione alicuius adquisitionis mihi vel meis ab eisdem inde facte ita scilicet quod nec ego nec heredes mei erga predictum Alanum vel heredes suos aliquid iuris vel clamii in predicta advocatione vel aliqua eius parte de cetero vendicare vel exigere possimus Concessi etiam et prom[isi pro me] et heredibus meis quod si super predicta advocatione per heredes dictorum Briani et Galfridi feudatores meos predicto Alano seu heredibus suis quo inposterum moveatur omni[a instrumenta] que ab eisdem habeo ad eorum defensionem sumptibus suis ubicumque exibebo Pro hac autem concessione remissione et quieta clamatione dedit mihi predictus Alanus v[iginti quinque] marcas argenti In cuius rei testimonium []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter