utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620925

Charter Number: 05620925
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alanus filius Walteri de Coutona salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me divine piet[atis et pro salute] anime mee et Marjerie uxoris mee et antecessorum et heredum meorum dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Mari[e priori et conventui] de Alvingham et ecclesie sue de Alvingham advocationem totius ecclesie beati Petri de Ierd cum omnibus suis pertinentiis cum duabus acris prati et dimidia in Suthenges d[e Germundthorp iacentes] ex est parte de Hagedayles inter pratum de Parco Lude et pratum de Alvingham versus occidentem et abuttat super Sanwaht et super gaterum Et si con[tingat quod predicti prior et con]ventus aliquo tempore predictam ecclesiam sibi in proprios usus adquirant et optineant firmum habeo et stabile quod meliori modo quo potuerint eandem cum omnibus suis comm[oditatibus et pertinentiis habeant et] teneant absque omni contradictione et impedimento mei vel heredum meorum inperpetuum Et ego Alanus et heredes mei post me predictam advocationem cum pred[icto prato cum omnimodis pertinentiis commodi]tatibus aisiamentis et libertatibus predictam advocationem et ecclesiam predictam et predictam pratum contingentibus prefatus priori et conventui et eorum s[uccessoribus et assignatis et ecclesie sue] predicte contra omnes homines et de omnibus warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum in adeo liberam puram et perpetuam elemosinam [sicuti aliquid melius liberius et qui]etius dari potest et concedi viris religiosis pro Deo In cuius rei robur et testimonium presenti scripto []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter