utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620928

Charter
Charter Number: 05620928
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assize
Date: 1290 - 1344
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Prior de Alvingham in misericordia pro pluribus de falcis [] Item prior summonitus fuit ad respondendum abbati de Parco Lude de placito quare cepit amercia ipsius abbatis et ea iniuste detinuit contra vadimonium et plegium [] Et unde idem abbas per attornatum suum queritur quod predictus prior die mercurie proximo post festum sancti Martini anno regni domini regis nunc Anglie decimo octavo in villa de Kedington in quodam loco qui vocatur Fiskmerwang cepit viginti et quatuor porcos ipsius abbatis et eos iniuste detinuit contra vadium et plegium quousque [] et unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valentiam quadraginta librarum Et inde producit s[ectam] Et prior per attornatum suum venit et defendit vim et iniuriam quod [] Et bene advocat predictam captionem et iuste [] dicti [] quod ipse est dominus ville de Kedington et habet unum mesuagium et tres carucatas terre cum pertinentiis in eadem villa ad que communa pertinet [] et est quidem campus in eadem villa qui vocatur Estfeld unde predictus locus in quo [] est parcella et dicit quod villa de Luda et villa de Kedington non inter communiant in predicto campo de Estfeld Et quia porci predicti qui fuerunt cubantes et levantes in predicte villa de Luda predictis die et anno venerie in campum predictum de Kedington et ibidem depasta fuerit in communa ipsius prioris predicta et dampnum facientes ipse prior ut communarius [] ceperent porcos illos in predicto loco prout ei bene licuit [] Et abbas dicit quod predictus prior captionem predictum ratione predicta instam super ipsum advoc[ationem] non potest qui dicit ipse est dominus tertie partis ville de Kedington predicte in dominico et in servit[ia] in qua villa ipse habet quatuor carucatas terre arabilis et quod ipse habet grangias et dominicas terras suas in Luda pertinentes ad predictam abba[tiam] suam quibus quidem grangiis predictus campus de Estfeld est contingiens ad iungens et per medium cuius campi in eodem campo Ipse abbas et omnes preterites sui a tempore quo non extat memoria habuerunt communam chaceam [et re]chaceam de omnimodis averiis suis cubantibus et levantibus in eisdem abbatia et grangia usque terras suas in Kedingt [] et depascandibus et terram illam ibidem compostandibus et hoc paratus est verificare [] captionem predictam iustam advocare potest in hac []te [] Et prior non cognoscens quod predictus abbas sit dominus due partium ville de Kedington predicte dicit quod ubi predictus abbas superius supponit ipsum habere communam chaceam et rechaceam per campum predictum et communam in eadem ratione abbatione et grangiarum predictarum que in eadem villa de Louthe s[] st[]ate de averiis suis cubantibus et levantibus in eadem villa de Louthe ad terram suam ibidem compestandam tanquam pertinent [] dicit quod aliquanda averia ipsius abbatis in predicta villa de Louthe cubantia et levanta et in predicto campo depastentia per licentiam eiusdem prioris et predecessorum suorum Ibidem depasta fuerunt absque hoc quod predictus abbas et predecessores sui a tempore quo non extat memoria habuerunt communam chaceam et rechaceam in predicto loco cum averiis suis predictis tanquam pertinent ad predictum liberum tenementum suum in predicta villa de Louth [in] forma qua predictus abbas superius supponit Et hoc paratus est verificare unde petit iudicium [] Et abbas dicit ipse et predecessores sui a tempore quo [non] extat memoria habuerunt communam chaceam et rechaceam de omnimodis averiis suis cubantibus et levantibus in predicta villa de Louthe in campum predictum et ad ea in villa de Kedington predicta depascenda et terram suam in eadem villa compostanda sicut ipse superius asserit Et de hoc ponit se super patriam Et prior similiter ideo preceptum est vicem quod venire faciat hic a die sancti Hillarii in xv dies vij []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter