utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620931

Charter
Charter Number: 05620931
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1150 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gaufridus confirmat ecclesiam de Kedigt sanctimonialibus [] prescripta carta et concessione domini sui Dunelmensis episcopi [E]piscopo Lincolnie et omni capitulo sancte Marie Gaufridus filius Roberti de Kedigton salutem Notum vobis facio quod ego consilio et concessione et assensu heredum meorum et omnium amicorum meorum concessi et hac carta confirmavi pro salute anime mee et patris et matris mee et omnium parentum meorum sanctimonialibus de Kedingtona ecclesiam de Kedingt cum omnibus apentitiis suis et totam terram que fuit Turchil quam pater meus concessit ei pro suo servitio cum omnibus suis adiacentiis et communem pasturam totius terre mee et communes introitum et communes exitus et communes aquas Hec suprascripta concessi eis in puram elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio et terreno dono inperpetuum de me et de meis heredibus sine omni calumpnia possidendam Et fideliter eis promitto hanc donationem confirmare carta et concessione domini mei Dunelmensis episcopi Huius donationis et huius confirmationis et huius promissionis sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter