Charter Document - 05620933
Charter Number: 05620933
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Galfridus concedit et confirmat sanctimonialibus de Al ecclesiam sancte Margarete de Ke cum omnibus terris que de feodo meo eidem ecclesie date sunt [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis Galfridus filius Roberti de Kedingtona salutem Sciatis me concessione et assensu heredum meorum concessisse et hac carta mea confirmasse sanctimonialibus de Al et fratribus earum ecclesiam sancte Margarete de Kedigton cum omnibus terris que de feudo meo eidem ecclesie date sunt tam de dominio meo quam de terris hominum meorum scilicet de singulis bovatis una acra dimidia ex una parte ville et dimidia acra ex alia et cum omnibus aliis appentitiis eius extra villam et infra et totam terram que fuit Thurkil cum omnibus pertinentiis suis et communem pasturam totius terre mee et communes introitum et exitus et communes aquas Hec omnia prefata feci predictis monialibus ego Galfridus pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum libera et quieta sine omni seculari servitio et exactione in puram et perpetuam elemosinam et warantizabo et adquietabo et heredes mei post me perpetuo erga regem et dominos et omnes homines Hiis testibus