utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620934

Charter
Charter Number: 05620934
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1166 - 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Magister Stephanus penitus remittit et quiete clamat totum ius et attornationem que se dicebat habere in ecclesia de Kedingtona conventui de Al [U]niversis sancte matris ecclesie filiis H Dei gratia abbas sancti Eadmundi salutem Causa que vertebatur inter magistrum Gilbertum de Sempingham et fratres de Al et magistrum Stephanum super ecclesia de Kedingtona nobis et Walkelino archidiacono de Suffolcka summo pontifice fuerat condelegata sub ea forma quod si uterque nostrum interesse non posset alter nostrum nichilominus in ea procederet Cum igitur die statuto pars utraque presens esset et Walkel aliis detentus negotiis adesse non posset causa iamdicta in presentia domini Norwicensis episcopi coram nobis hec fine quievit transactum est [siquidem] inter eos in hac forma quod magister Stephanus propria voluntate et pro amore Dei et contemplatione religionis predictorum fratrum toti iuri suo quod se dicebat habere in ecclesia de Kedigtona renuntiavit et eandem abiuravit et actionem omnem super prefata ecclesia remisit Adiectum est etiam sacramento quod eandem renuntiationem et abiurationem faceret in capitulo Linc postmodo Vero magister G et fratres de Al attendentes inmensitatem expensarum et laborum magistri Stephani dederunt illi triginta marcas et hec precipue fecerunt ut haberent eum obligatum et paratum ad serviendum sibi et ecclesie sue in necessitatibus et hec faciet suptibus eorum Hoc autem ita scribere et sigillo nostro communire dignum duximus ut quod in nostro conspectu gestum est pro pace religiose domus firmum et stabile inperpetuum maneat Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter