utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620935

Charter
Charter Number: 05620935
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1166 - 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwic episcopus salutem Veritatem decisionis cause que a domino papa venerabili fratri nostro Hugoni abbati sancti Edmundi et dilecto filio nostro Walkel archidiacono sub certa forma cognoscendi terminandique commissa fuit inter venerabilem fratrem nostrum G de Sempingham fratresque de Al et magistrum Stephanum super ecclesiam de Kedigtona prout nos ipsi consedentes cognovimus futuris temporibus insinuamus Vidimus siquidem magistrum Stephanum ad quatuor evangelia que in medio proposita erant ultroneum accedere et audivimus eum publice protestari quod per transactionem inter ipsum et supradictos magistrum Gilbertum et fratres de Al confectam omni iuri quod in ecclesia de Kedingtona habere vel habuisse dicebatur prorsus renuntiavit et omnem si qua ei competebat actionem super prefata ecclesia penitus remisit adiciens quod nec eis inposterum nec eorum successoribus inperpetuum per se vel per alium movebit ullatenus inde querelam idque extenta manu sua ad quatuor evangelia sacramento suo corporaliter prestito iuravit et adiecit quod idem sacramentum de renuntiatione de remissione de abiuratione faceret in capitulo Linc postmodum Fratres de Al ex parte magistri Gileberti et fratrum eius propter sumptus et labores magistri Stephani in presentia memorati iudicis sui abbatis sancti Edmundi et nostra xxx marcas argenti ei transactionis nomine persolverunt Nec pretereundum est quod idem magister Stephanus prescripto sacramento suo sicut bene recolimus firmavit quod ad negotia sepedicti magistri Gileberti et fratrum eius expedienda vocatus cum commodus erit promptus et devotus eis occurret sumptibus tamen ipsorum Huius rei testes nos gerimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter