utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620937

Charter 05620937
Charter Number: 05620937
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus [filius Roberti de Ked] dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam sanctimonialibus de Al quinque selliones terre arabilis in uno loco quod pertinet ad eas et tres selliones terre et j percatam prati et j sellionem v perticarum cum toto prato [U]niversis sancte matris ecclesie filiis innotescat quod ego Galfridus de Kedigtona assensu heredum meorum dedi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al et fratribus earum clericis et laicis ibidem Deo servientibus quinque selliones terre arabilis in territorio de Kedingtona ex occidentali parte ville cum toto prato quod pertinet ad easdem selliones versus orientem in eo loco qui dicitur Holebec scilicet inter feudum Rogeri de Millei et Landemare et portiunculam prati iuxta fontem quantum pertinet ad unam sellionem et tres selliones propinquiores domui Hugonis carpentarii versus occidentem et unam percatam et unam percatam prati in Willewat quam Thoc prepositus tenuit et unam sellionem quinque percarum que se extendit de Yerdic in Willewat usque Ausike quam Radulfus in villus tenuit Hec omnia dedi ego Galfridus predictis monialibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et sponse mee Eve et pro anima filii mei Thome et Alicie filie mee et pro animabus omnium antecessorum meorum Ego autem Galfridus et heredes mei warantizabimus has predictas terras prenominatis sanctimonialibus et fratribus earum et adquietabimus de omni terreno servitio et seculari exactione erga dominum regem et omnes homines sicut specialem elemosinam nostram Preter hec dedi in excambium predictis monialibus et fratribus earum unam sellionem terre arabilis cum adiacente portiuncula terre del su propinquiorem vie que descendit de villa de Kedingtun ad molendinum pro quadam sellione que iacet in cultura mea iuxta domum meam versus occidentem Dedi etiam eis in excambium unam sellionem terre arabilis a Liveland scilicet secundam sellionem a via que vadit apud Chovenham pro quadam sellione quam mihi dederunt in mea cultura a Wellesike Et ego et heredes mei adquietabimus hoc excambium de omni terreno servitio et seculari exactione et warantizabimus prenominatis monialibus contra omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter