utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620943

Charter
Charter Number: 05620943
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Bec concessit et confirmavit in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al quicquid Galfridus eis dedit de feodo Henrici Bec in territorio de Ke et preterea concessit eisdem duas bovatas terre in territorio de Kedig cum pertinentiis [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus Bec salutem Sciatis me concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et sancte Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam quicquid Galfridus de Kedingt eis dedit de feodo meo in territorio de Kedingt infra villam et extra scilicet quinque selliones terre arabilis ex occidentali parte predicte ville cum toto prato quod pertinet ad easdem selliones versus orientem in loco qui dicitur Holebec scilicet inter feodum Rogeri de Milley et Landemare et illam portiunculam prati iuxta fontem quantum pertinet ad unam sellionem et tres selliones propinquiores domui Hugonis carpentarii versus occidentem et unam percatam prati in Willewad quam Thoke prepositus tenuit et unam sellionem quinque percarum que se extendit de Ierdic in Willewad usque ad Hausic quam Radulfus in Willeghes tenuit Preterea concessi eis et confirmavi omne excambium quod ipsi fecerunt cum prefato Galfrido in territorio de Kedingt de feodo meo infra villam et extra Concessi preterea eisdem duas bovatas terre in territorio de Kedingt cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra quas Philippus filius Rabodi de Keles dedit Rabodo clerico cognato suo et idem Rabodus clericus dedit eis et unam bovatam terre in territorio eiusdem ville cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra quam habent de dono Stephani de Cotum et Margerie uxoris sue cum tofto qui fuit Gocelini filii Ayce Hec omnia predicta cum pertinentiis suis concessi ego Henricus Bec prefate domui et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam et confirmavi libera et quieta de omni seculari servitio et exactione et consuetudine sicut carte prefati Galfridi et Stephani de Cotum et Margerie uxoris sue et Rabodi clerici quas habent de predicto tenemento testantur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter