utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620944

Charter 05620944
Charter Number: 05620944
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1155 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus de Millei concessit in puram et perpetuam elemosinam monialibus de Al totam terram cum prato in Wilwat quam pater suus eis confirmavit et omnes terras quas homines sui eis dederunt [R]ogerus de Millei omnibus filiis sancte matris ecclesie salutem Notum sit vobis quod ego Rogerus de Millei consensu et assensu matris mee Bele et heredum meorum concessi monialibus de Kedington ubicumque fuerint totam terram Hosberti filii Outhet in eadem villa cum prato in Uilwat quod eidem terre adiacet et cum omnibus pertinentiis quam pater meus G de Millei dum vixit testibus eis confirmavit et incressamento concedo eis et confirmo crof[tum] Athastani molendinarii in perpetuam elemosinam Confirmo etiam eis communes exitus et introitus ad communem pasturam totius campi et omnes terras assensu domini mei Lamberti quas homines mei ecclesie sancte Margarete et monialibus de Alvingh dederunt in elemosinam vel vendiderunt Hanc vero donationem et confirmationem ego Rogerus de Millei et heredes post me warantizabimus et adquietabimus erga regem et dominos et omnes homines ut puram et perpetuam elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter