utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620945

Charter
Charter Number: 05620945
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus dat et confirmat conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duas bovatas terre et molendinum suum cum holmo eiusdem [C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Rogerus de Millay dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in perpetuam elemosinam duas bovatas terre in territorio de Kedingt cum pertinentiis et libertatibus et aisiamentis intra villam et extra villam ad eandem terram pertinentibus illas videlicet bovatas terre quas Sarnail tenuit tenendas de me et heredibus meis inperpetuum reddendo inde mihi et heredibus meis annuatim decem solidos pro omni seculari servitio et exactione et consuetudine quinque scilicet solidos ad Pascha et quinque ad festum sancti Michaelis Preterea dedi iam dicto conventui et sigillo meo confirmavi in perpetuam elemosinam molendinum meum de Kedingt cum omnibus pertinentiis suis et holmum eiusdem molendini qui extenditur usque ad divisum Lude cum Andrina filia mea quam idem conventus in monacham suscepit tenendum de me et heredibus meis inperpetuum reddendo inde mihi et heredibus meis annuatim sex solidos pro omni seculari servitio et exactione et consuetudine tres scilicet solidos ad natale domini et tres ad festum sancti Botulphi exceptis tantummodo sex denariis qui debentur episcopo Lincolnie de eodem molendino quos idem conventus persolvet annuatim in ramis palmarum pro omni seculari servitio Et si forte contigerit quod feodum meum de Kedigtun in manu advocati illius feodi ceciderit advocatus ille nullum forinsecum servitium a iamdicto conventu pro tenementis predictis poterit exigere sed ex hiis predictis sexdecim solidis totum forinsecum servitium faciet salvis in omnibus prenominati conventus tenementis et libertatibus sicut iam supradictum est Hanc vero donationem et confirmationem ego Rogerus et heredes mei pro salute animarum nostrarum et predecessorum nostrorum et omnium fidelium sicut liberam elemosinam nostram warantizabimus et defendemus et adquietabimus de omnibus rebus que accidere poterunt erga regem et dominos nostros et omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter