utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620946

Charter 05620946
Charter Number: 05620946
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift, Confirmation
Date: 1175 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus dat et confirmat in feudo firmi sanctimonialibus de Al duas bovatas terre quas Sarnail tenuit et molendinum suum [C]unctis innotescat fidelibus quod ego Rogerus de Millei dedi et hac carta mea in feudo firmam et elemosinam confirmavi sanctimonialibus de Al duas bovatas terre in campis de Kedigt cum omnibus que ad eas pertinent excepta mansura hospitalium fratrum Iherosolimitarum illas videlicet bovatas quas Sarnail tenuit Ipse vero sanctimoniales reddent mihi vel heredibus meis annuatim x solidos pro omni seculari servitio proprio et forensi v videlicet ad Pascha et v ad festum Michaelis Preter hec dedi eis et confirmavi molendinum meum de Kedigtun pro x solidis annuatim reddendis v videlicet ad natale domini et v ad festum sancti Botulphi Ego vero et heredes mei hec prescripta et cetera omnia que hic et in aliis cartis meis predictis sanctimonialibus confirmavi warantizabimus contra regem et dominos et omnes homines Et si forte contigerit quod feudum meum in manus advocati illius feudi ceciderit advocatus ille ex hiis predictis xx solidis totum servitium faciet forinsecum salva tenura sanctimonialium de Al in omnibus Huius vero donationis et confirmationis testes sunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter