utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620949

Charter
Charter Number: 05620949
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus dat et confirmat cenobio de Al molendinum suum cum crofto iuxta idem molendinum et cum holmo eiusdem molendini [C]unctis innotescat fidelibus quod ego Rogerus de Millei consensu et assensu uxoris mee Adeliz et filii mei et heredis Ranulphi ceterorumque heredum meorum concessi et dedi et hac carta mea confirmavi cenobio sancte Marie de Al molendinum meum de Kedingtun in feodi firma pro sex solidis annuatim reddendis cum tofto iuxta idem molendinum quod Turstanus molendinarius tenuit et cum holmo eiusdem molendini del sut usque ad divisum de Lude Ipsius vero cenobii fratres reddent mihi hos sex solidos vel heredibus meis tres scilicet ad natale domini et alios tres ad festum sancti Botulphi pro omni servitio et consuetudine et exactione Hanc conventionem et donationem fecimus predicto cenobio ego et Ranulphus filius meus de predicto molendino cum filia mea Andrina in puram et perpetuam elemosinam possidendam et contra omnes homines adquietare et warantizare affidavimus de omnibus rebus exceptis sex denarios qui debentur episcopo de Lude in ramis palmarum Huius rei testes sunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter