utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620952

Charter
Charter Number: 05620952
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift, Confirmation
Date: 1155 - 1178
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus de Millei dat et confirmat sanctimonialibus de Al omnia quecumque donavit sanctimonialibus que fuerunt in Kedingt [N]otum sit cunctis fidelibus sancte matris ecclesie tam futuris quam presentibus quod ego Rogerus de Mille consensu et assensu sponse mee Aliz et heredum meorum concessi et dedi sanctimonialibus de Al omnia quecumque donavi sanctimonialibus que fuerunt in Kedigtun scilicet illam parte de ecclesia que ad meum feudum pertinet cum omnibus appentitiis suis in terris pratis in pascuis et totam terram que fuit Osberti filii Auden simul cum mansura sua et unam mansuram que fuit Adestani molendinari et unam mansuram que est inter meam curtem et curtem Willelmi filii Godrici et communem pasturam terre mee illius ville et communes exitus et introitus Et preterea dedi eis molendinum meum cum holmo quod ad illud pertinet et cum tofto quod Thorstanus molendinarius tenuit et quandam mansuram quam Ascelmus tenuit Hanc donationem feci eis liberam et quietam ab omni terreno servitio et ab omni consuetudine inperpetuum possidendam pro salute anime mee et uxoris mee et omnium parentum meorum hoc solum excepto quod pro molendino dabunt mihi per singulos annos vj solidos et heredibus meis post meos dies et preter hec dabunt vj denarios que debentur episcopo Linc de eodem molendino et sic libera et quieta tota predicta elemosina mea ab omni exactione et seculari servitio Huius donationis hii sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter