utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620953

Charter 05620953
Charter Number: 05620953
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1160 - 1178
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus dat et confirmat ecclesiam de Kedingt et unam bovatam terre et dimidiam cum toto prato in Wilwat et cum novem toftis in Ked [C]unctis Cristi fidelibus ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit Rogerus de Millei salutem in domino Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam ecclesiam de Kedingtun cum omnibus pertinentiis et libertatibus intra villam et extra villam ad eandem ecclesiam pertinentibus Dedi etiam eidem conventui in puram et perpetuam elemosinam unam bovatam terre et dimidiam in territorio predicte ville de Kedingt illam scilicet terram quam Osbertus filius Auden tenuit et totum pratum in Wilwat quod eidem terre adiacet Dedi etiam iam dicto conventui in puram et perpetuam elemosinam novem toftos in prefata villa totum scilicet illum toftum demenii mei cum virgulto quem Willelmus filius Huke tenuit excepta illa portione tofti quam Ordemerus homo meus tenuit et totum illum toftum quem Osbertus filius Auden tenuit et totum illum toftum quem Aselmus molendinarius tenuit et totum illum toftum quem Adelstanus molendinarius tenuit et totum illum toftum quem Thorstanus molendinarius tenuit et totum illum toftum qui iacet inter curtem meam et curtem Willelmi filii Godrici et totum illum toftum quem Robertus tenuit iuxta mansuram Aite ex orientali parte et totum illum toftum que Sigwardus tenuit et totum illum toftum quem Symon frater Iordani presbiteri de me tenuit Dedi insuper prescripto conventui communem pasturam omnibus suis et liberam communam non solus bobis et equis sed etiam porcis et aliis averiis suis tam ipsorum quam hominum suorum ubique plenarie in feodo meo prenominate ville Confirmavi etiam predicto conventui omnes terras quas homines mei ecclesie sancte Margarete de Kedingtun in elemosinam dederunt Hec omnia prescripta dedi et sigillo meo confirmavi prenominato conventui habenda et tenenda in puram et perpetuam elemosinam absque omni terreno servitio et exactione et consuetudine que accidere poterunt liberam et quietam intra villam et extra villam in viis et semitis in pratis et pascuis et omnibus aliis asiamentis cum liberis introitibus et exitibus et omnibus libertatibus ad predicta pertinentibus pro salute anime mee et parentum meorum et omnium fidelium Hanc vero donationem et confirmationem ego Rogerus et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus sepedicto conventui de omnibus rebus erga regem et dominos nostros et omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter