utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620954

Charter 05620954
Charter Number: 05620954
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219 - 1243
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus de Milley confirmat conventui de Al duas bovatas terre et molendinum cum tofto et holmo que omnia habent de dono Rogeri de Millei Preterea dat et quiete clamat eidem conventui annuum redditum xvi solidorum [O]mnibus Cristi fidelibus p[resentibus] et futuris Philippus de Millay salutem Noveritis me concessisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al illas duas bovatas terre cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Kedigt quas Sarnail aliquando tenuit et quoddam molendinum aque in Kedingt cum omnibus pertinentiis suis et cum tofto iuxta idem molendinum quod Thurstanus molendinarius aliquando tenuit et holmum eiusdem molendini del sut usque ad divisum Lude que omnia habent de dono Rogeri de Millay avi mei ad habendam et tenendam libere et quiete inperpetuam elemosinam faciendo forinsecum servitium tantummodo cum acciderit per manus suas proprias domino feodi scilicet quantum pertinet ad tres partes feodi unius militis pro omnibus servitiis et exactionibus Preterea concessi dedi et presenti carta confirmavi et de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamavi eidem conventui in puram et perpetuam elemosinam redditum annuum sexdecim solidorum quos mihi de predicto molendino et de prefatis terris annuatim reddere solebant Hec omnia predicta ego Philippus et heredes mei warantizabimus dicto conventui defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines et feminas inperpetuum salvo tantummodo forinseco servitio domino feodi cum acciderit per manus eiusdem conventus reddendo pro omnibus servitiis consuetudinibus et exactionibus Preterea concessi et presenti carta confirmavi eidem conventui omnia alia tenementa et possessiones in eadem villa de Kedingtun et in territorio eiusdem ville que sunt de feodo meo et que habent de dono antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Et ego Philippus et heredes mei warantizabimus hec omnia predicto conventui erga omnes homines et feminas in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter