utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620955

Charter Number: 05620955
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1210 - 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Scoteni confirmat conventui de Al ut teneat totum tenementum quod habet de feudo Rogeri de Millei bene et in pace [S]ciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Scoteni concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro amore Dei et pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum conventui de Al ut teneant totum tenementum quod habent de feudo Rogeri de Millay in Kedingt bene et in pace libere et quiete faciendo mihi et heredibus meis pro predicto tenemento tantum illa servitia que fecerunt predicto Rogero sicut carte quas de illo habent testantur Et ego et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus predicto conventui predictum tenementum contra omnes homines donec rectus habens predicti Rogeri habuit plenariam saisinam de tota terra quam habuit ipse Rogerus de feudo meo in Kedingt die qua fuit vivus et mortuus Et ego et heredes mei non poterimus exigere a predicto conventui vel hominibus eorum aliquid auxilium vel aliquam consuetudinem pro predicto tenemento preter illa servitia que fecerunt predicto Rogero quamdiu predictum tenementum fuerit in manu nostra Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter