utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620956

Charter
Charter Number: 05620956
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alanus filius Roberti Deusant de Linc dat et confirmat Rathboto de Ked capellano quatuor acras terre arabilis cum prato de Wilwat iacentes in duobus locis [S]ciant presentes et futuri quod ego Alanus filius Roberti Deusant de Linc dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rathboto de Kedigt capellano et cui assignare voluerit et quando et heredibus suis quatuor acras terre arabilis in territorio de Kedigt videlicet ex west parte eiusdem ville unum sellionem iacentem ex nort parte de Blotemare inter terras monialium de Al et unam forariam ad Ravensgate iuxta terram dictarum monialium et in eisdem furlanges unum sellionem iacentem inter terram dictarum monialium et terram Roberti filii Thome et ex alia parte eiusdem ville unum sellionem iacentem ex nort parte de Fiskemare inter terras monachorum de Parco Lude et terram Ranulphi filii Godrici et unum sellionem iacentem inter terram monialium de Al et terram Roberti ad Grene et unum sellionem ultra Est Wilewith iacentem inter terras dictarum monialium et unum sellionem ex sut parte de Lerkehil iacentem inter terram dictorum monachorum et terram Gilberti filii Tokke et unum sellionem ex est parte de Hallecroft iacentem inter terram dictarum monialium et terram Ade filii Ascelini et insuper pratum de Willewat iacens in duobus locis videlicet ex west parte unam perticatam et dimidiam in latitudine et unam perticatam et dimidiam in longitudine inter pratum Willelmi de Baiocis et pratum Roberti Swort videlicet illas terras quas Roberti filii Thome de Ierburc dedit Roberto patri meo [cum] Mabilia matre mea in liberum maritagium pro duabus marcis argenti quas dictus Rathbotus dedit mihi in meo magno negotio habendas et tenendas ille et assignati sui et heredum eorum de Roberto filio Thome et heredibus suis reddendo inde eidem Roberto et heredibus suis annuatim sex denarios scilicet tres denarios ad festum sancti Botulphi et tres denarios ad natale domini pro omni servitio et exactione et consuetudine Et ut hec mea donatio rata sit et stabilis dicto Rathboto et assignatis suis et heredibus eorum inperpetuum permaneat huic scripto sigillum meum apponere dignum duxi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter