utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620957

Charter 05620957
Charter Number: 05620957
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ysabela filia Thoke de Ked dat et confirmat in libera potestate sua Rathboto capellano tres selliones terre arabilis [S]ciant presentes et futuri quod ego Ysabel filia Thocke de Kedingtun in libera potestate mea dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Raboto de Kedigtun capellano vel cui assignare voluerit tres selliones terre arabilis in territorio de Kedingtun cum libero introitu et exitu de quibus sellionibus duo iacent ex west parte predicte ville inter terram monialium de Al et terram Roberti Sesse de Luda ex west parte de Holebeck et tertius sellio iacet ex est parte eiusdem ville in Langfurlanges inter terram monachorum de Parco Lude et terram Holdwini filii Swani de Kedigtun habendos et tenendos sibi vel cui assignaverit de Deo et beata Maria et de ecclesia sancte Margarete de Kedingt libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam reddendo inde per annum Deo et beate Marie et ecclesie sancte Margarete de Kedigtun j denarium ad natale domini pro omni servitio Et ego Ysabel et heredes mei warantizabimus predictos tres selliones terre integre et plenarie cum omnibus pertinentiis suis predicto Rabodo vel cui assignaverit et adquietabimus et defendemus contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter