utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620960

Charter 05620960
Charter Number: 05620960
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iordanius filius Simonis de Luda quiete clamat Rathbodo totum ius quod habuit in redditu ij solidorum [S]ciant presentes et futuri quod ego Iordanius filius Symonis de Luda consilio et assensu heredum meorum dedi et quiete clamavi et hac presenti carta mea confirmavi Raboto de Kedigtun capellano vel cui assignare voluerit totum ius et clamium quod habui in redditum duorum solidorum argenti in villa de Kedingtun scilicet de tofto quod Rogerus pistor tenuit de me quod iacet inter toftum Roberti filii Willelmi Huc et toftum Ricardi de Ludena in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum et heredum meorum habendum et tenendum ei vel cui assignare voluerit de monialibus de Al libere quiete et honorifice reddendo inde annuatim monialibus de Al sexdecim denarios argenti ad festum sancti Martini pro omni servitio et exactione et consuetudine Et ego Iordanius et heredes mei warantizabimus predicto Raboto vel cui assignaverit predictum ius et clamium predicti redditus duorum solidorum argenti de predicto tofto contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter