utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620961

Charter
Charter Number: 05620961
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rathbodus capellanus dat conventui de Al illas quatuor acras terre arabilis cum pertinentiis quas Alanus filius Roberti eidem dedit cum aliis terris que nominantur in carta [S]ciant presentes et futuri quod ego Rabotus vicarius de Kedigtun concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in perpetuam elemosinam cum corpore meo quatuor acras terre arabilis in territorio de Kedigtun iacentes in hiis locis videlicet ex west parte eiusdem ville unam sellionem iacentem ex nort parte de Blotemare inter terras dicti conventus de Al et unam forariam ad Raveneskade iuxta terram dicti conventus et in eisdem furlanges unam sellionem iacentem inter terram dicti conventus et terram Roberti filii Thome et ex alia parte eiusdem ville unam sellionem iacentem ex nort parte de Fiskemare inter terras monachorum de Parco Lude et terram Ranulphi filii Godrici et unam sellionem iacentem inter terram dicti conventus de Al et terram Roberti ad Grene et unam sellionem ultra Est Wilewath iacentem inter terras dicti conventus et unam sellionem ex sut parte de Lerkhil iacentem inter terram dictorum monachorum et terram Gileberti filii Tokke et unam sellionem ex est parte de Hallecroft inter terram dicti conventus et terram Ade filii Ascelini insuper pratum in Wilewath iacens in hiis duobus locis videlicet ex west parte unam perticatam et dimidiam in latitudine et unam perticatam et dimidiam in latitudine inter pratum Willelmi de Baiocis et pratum Roberti Scort quas predictas quatuor acras cum predicto prato Alanus filius Roberti Deusant de Linc dedit mihi et assignatis mei et concessit et carta sua quam dicto conventui tradidi confirmavit tenenda et habenda Deo et beate Marie et dicto conventui in perpetuam elemosinam reddendo inde eidem Roberto et heredibus suis annuatim sex denarios scilicet tres denarios ad festum sancti Botulphi et tres denarios ad natale domini pro omni servitio consuetudine et exactione Preterea dedi et concessi Deo et predicto conventui tres selliones terre arabilis in predicto territorio de Kedingt de quibus duo iacent ex west parte predicte ville inter terram dicti conventus et terram Roberti Sesse de Luda ex west parte de Holebech et tertius sellio iacet ex est parte eiusdem ville in Langefurlanges inter terram predictorum monachorum et terram Holdewini filii Swani de Kedigtun quas Ysabela filia Thoke de Kedigtun mihi dedit in libera potestate sua sicut carta dicte Ysabele quam dicto conventui tradidi testatur Preterea concessi et dedi sepedicto conventui unum toftum in dicta villa de Kedigtun quod aliquando tenui de dicto conventu et iacet inter toftum Roberti filii Willelmi Huc et toftum Ricardi de Luthena sicut carte Iordani filii Symonis et Eve filie Willelmi carpentarii quas inde habui et predicto conventui tradidi plenius testantur Hec omnia predicta concessi dedi dicto conventui cum corpore meo sicut predictum est inperpetuam elemosinam possidenda In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter