utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620963

Charter 05620963
Charter Number: 05620963
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Martinus filius Rabodi dat et confirmat conventui de Al unam bovatam terre cum tofto [U]niversis sancte matris ecclesie filiis notum sit quod ego Martinus filius Raboti de Keles dedi et concessi et quiete clamavi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unam bovatam terre cum tofto et cum omnibus pertinentiis infra villam et extra sine ulla reclamatione de me vel de heredibus meis quam Hasger de Kedigtun tenuit in territorio eiusdem ville de qua terra predictus conventus solebat mihi reddere quatuor solidos annuatim Et ut hec mea donatio rata sit et stabilis sigilli mei appositione roboravi Et ego et heredes mei warantizabimus predicto conventui hanc meam predictam donationem contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter