utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620966

Charter
Charter Number: 05620966
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1175 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quedam conventio facta est inter Arnaldum filium Sarnal et Rabodum clericum de j tofto Hec est conventio facta inter Arnaldum filium Sarneli de Kedigtun et Rabodum clericum de Kele videlicet quod Arnaldus dedit et quiete clamavit Rabodo et heredibus eius de illo et de heredibus eius totum rectum quod habuit in uno tofto in villa de Kedingtun quod appellatur Crakecroft quod toftum Arnaldus tenuit de Waltero Sesse de Luda et [ut] Rabodus illud toftum teneat de Waltero predicto eodem servitio et tali quod Arnaldus illud tenuit de eo scilicet reddendo singulis annis Waltero ij denarios ad festum sancti Michaelis pro omni servitio et consuetudine quod ad toftum illud pertinet Propter quam quietam clamationem Rabodus dedit Arnaldo tres solidos esterlingos in initio conventionis quam conventionem tenendam utrique affidavit Arnaldus et Rabodus et est testis frater Robertus Picha de Malteby et plegius ex utraque parte cuius sigilli appositione utrumque cyrographum corroboratur Et sunt alii testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter