utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620967

Charter Number: 05620967
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus Sesse de Luda dat et confirmat Rabodo clerico illud toftum quod vocatur Crakecroft [U]ualterus Sesse de Luda omnibus hanc cartam videntibus salutem Sciatis me dedisse et hac mea presenti carta confirmasse Rabodo clerico de Kele et heredibus eius in feudo et in hereditate unum toftum in villa de Kedingtun quod appellatur Crakecroft ad tenendum de me et de heredibus meis ille et heredes sui libere quiete et honorifice propter duos denarios quos mihi et heredibus meis reddet per annum ad festum sancti Botulphi pro omni servitio et consuetudine quod ad me et ad heredes meos pertineat et nominatim propter duas marcas argenti quas Rabodus mihi dedit in initio conventionis Totum hoc toftum predictum dedi predicto Rabodo et heredibus eius ad tenendum de me et de heredibus meis cum omnibus pertinentiis sicut predictum est Et ego Walterus et heredes mei warantizabimus predicto Rabodo et heredibus suis contra omnes homines Et ego Walterus Sesse qui fui filius Roberti Stalun de Luda adquietabo totum predictum toftum de omni servitio et versus omnes homines propter duos denarios prenominatos Testibus hiis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter