utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620968

Charter 05620968
Charter Number: 05620968
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1175 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Roberti Stalun de Luda quiete clamavit Rabodo clerico totum rectum quod habuit in Crakecroft [H]ec est conventio facta inter Ricardum filium Roberti Stalun de Luda et Rabotum clericum de Kele quod Ricardus et heredes eius dimiserunt et quietum clamaverunt hereditarie et inperpetuum Rabodo et heredibus eius totum rectum et totam clamium que habuerunt in uno tofto in villa de Kedingtun quod appellatur Crakecroft et nominatim propter quatuor solidos quos Rabodus eis dedit et iuraverunt Ricardus et heredes sui tactis sacrosanctis ewangeliis quod illi nunquam toftum illud calumpniarent nec heredum illorum versus Rabodum nec versus heredes eius nec aliquis alius per illos Et quis alius aliquam calumpniam super tofto predicto versus Rabodum vel versus heredes eius faceret Ricardus et heredes eius illud impedirent versus omnes homines pro posse illorum Huius conventionis testis et plegius ex utraque parte per fidem suam Walterus Stalun frater Ricardi predicti cuius sigilli appositione utrumque cyrographum corroboratur Et sunt alii testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter