utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620971

Charter
Charter Number: 05620971
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Tocha de Kedingt dat et confirmat conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam novem selliones terre arabilis preterea confirmat eidem et ecclesie sancte Margarete de Ked totam terram que data est ei de feodo suo [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Thoka de Kedingtun filius Gileberti dedi et concessi et hac mea carta confirmavi assensu et consensu Gileberti filii mei et heredis et aliorum filiorum meorum Deo et beate Marie et sancte Margarete et conventui de Al novem selliones terre arabilis terre mee in territorio de Kedingtun in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione Horum sellionum unus iacet supra Wilthewat scilicet ab Holerenendefure versus orientem et unus proximus terre Iohannis Patiman venientem contra Tuherdic eiusdem Wilthewat et quatuor selliones ex septemtrione del sic de Bramelthorn inter sex selliones ipsius conventus de Al et quatuor selliones domus de Parco Hii sunt ex orientali parte ville et ex occidentali parte ville tres selliones scilicet unum sellionem proximum illis duobus qui dati sunt ad ecclesiam sancte Margarete de feodo meo et unum sellionem venientem contra Wiggebrig Preterea concessi et confirmavi eidem conventui et ecclesie sancte Margarete de Kedingt totam terram que data est de feodo meo eidem ecclesie in eodem territorio Hec omnia adquietabimus ego et heredes mei predicto conventui de Al de omnibus exactionibus et servitiis pro salute animarum nostrarum et warantizabimus erga omnes homines ut puram et perpetuam elemosinam nostram liberam et quietam de omnibus servitiis et demandis inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter