utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620972

Charter
Charter Number: 05620972
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Toka dat et confirmat conventui de Al vij selliones terre arabilis [S]ciant presentes et futuri quod ego Tocha prepositus de Kedingtun dedi et concessi et hac mea carta confirmavi consensu et assensu Gileberti filii et heredis mei et aliorum filiorum meorum Deo et beate Marie et conventui de Al septem selliones terre arabilis terre mee in territorio de Kedingtona scilicet unam sellionem supra Wilthewat quartam scilicet ab Holerenendefure versus orientem et unam sellionem proximam terre Iohannis Patiman venientem contra Thuerdic eiusdem Wilthewath et quatuor selliones ex septemtrionali parte del sic de Bramelthorn inter sex selliones ipsius conventus de Al et quatuor selliones domus de Parco Hii sunt ex orientali parte ville et unam sellionem ex occidentali parte ville scilicet proximam illis duabus sellionibus que date sunt ad ecclesiam sancte Margarete de meo feodo in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione Preterea concessi et confirmavi eidem conventui et ecclesie sue scilicet sancte Margarete de Kedingtona totam terram que data est de feodo meo in eodem territorio eidem ecclesie Hec omnia adquietabimus ego et heredes mei predicto conventui de Al de omnibus demandis pro salute animarum nostrarum et warantizabimus erga omnes homines in puram et perpetuam elemosinam et liberam et quietam de omnibus servitiis et exactionibus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter