utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620974

Charter 05620974
Charter Number: 05620974
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Submission
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus de Cotum dimittit priori et conventui de Al totam terram suam et manerium cum toto dominico [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Philippus de Cotum filius Iohannis de Cotum salutem Noverit universitas vestra me dimisisse ad feodi firmam priori et conventui de Al totam terram meam et manerium meum de Kedigtun cum toto dominico in servitiis tam liberorum hominum quam rusticorum de predicta terra tenentium cum omnibus pertinentiis suis que aliquo modo ad predictam terram pertinent vel pertinere poterunt sine ullo retinemento vel contradictione mei vel heredum meorum excepta una libra piperis quam abbas de Parco Lude mihi et heredibus meis annuatim ad festum sancti Botulphi persolvet tenenda et habenda eisdem priori et conventui inperpetuum libere et pacifice et quiete de me et heredibus meis ad feodi firmam pro sex marcis annuis mihi et heredibus meis reddendis ad duos anni terminos videlicet infra octava sancti Martini in hyeme xl solidos et infra octava Pentecost xl solidos faciendam unam sectam per annum ad curiam in civitate Linc et scutagium domino feodi cum acciderit ad tantum tenementum pertinens pro omnibus consuetudinibus et demandis Et sciendum quod dictus prior et conventus et successores sui per nuntium suum apud Cotum mihi et heredibus meis predictam firmam ad predictos terminos destinabunt Et si dictus prior vel successores sui in solutione predicta ad utrumque terminum defecerint licebit mihi et heredibus meis ad totam terram recurrere et legaliter ut prius nobis appropriare Et ut hec conventio rata et stabilis huic inde perseveret altera pars scriptum presens alteram partem contentum signo suo mutuo corroboravit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter