utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620975

Charter
Charter Number: 05620975
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1263 - 1264
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Dominus Iohannes Beec confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al totum capitale mesuagium quod habet de Philippo de Cotum cum terris et toftis qui nominatur in scripto subsequenti quod duplicatum est Omnibus Cristi fidelibus ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit dominus Iohannes Beec filius domini Walteri Beec de Yereby salutem in domino Noveritis me pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie priori ac conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam totum capitale mesuagium quod habent de Philippo filio Iohannis de Cotum in villa de Kedingtun continens in se quinque acras cum omnibus pertinentiis suis et quatuordecim acras terre dicto mesuagio in croftis adiacentes et ex parte orientali eiusdem ville viginti quatuor acras terre arabilis et ex parte occidentali dicte ville xl quatuor acras terre arabilis et sex acras prati in eadem villa et octo tofta et unum toftum et unam bovatam terre que Galfridus filius Stephani nativus dicti prioris tenet et duo tofta et duas bovatas terre que Rogerus de Bliburg tenet de dicto priore et unum toftum et unam bovatam terre que Adam cementarius tenet de eodem et unam bovatam terre de terra Sesse et Ferant in Kedingtun et dimidiam acram terre quam heredes Ricardi Mudding tenent de eodem in Saltfleteby Hec omnia et singula prenominata concessi et confirmavi pro me et heredibus meis dictis priori et conventui et eorum successoribus cum omnibus et singulis pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam de Kedigtona et extra que habent de predicto Philippo de Cotum de feodo meo habenda et tenenda in liberam puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio terrena exactione et seculari demanda sicut aliqua elemosina melius liberius quietius et securius viris religiosis possit concedi et confirmari salvis tamen mihi et heredibus meis consuetudinibus et servitiis debitis de residuo tenementi et feodi que predictus Philippus et antecessores sui tenuerunt de me et antecessoribus meis die concessionis et confirmationis huius scripti scilicet die dominica proxima post festum sancte Agathe virginis anno gratie mcclx tertio In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter