utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620976

Charter
Charter Number: 05620976
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus filius Mild dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al unum sellionem terre [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Rogerus filius Mild de Kedigtun salutem Noveritis me pro salute anime mee et Eve uxoris mee concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis in territorio de Kedigt super Buregravilfurlangis iacentem inter terram predicti conventus ex sut parte et inter terram quam Osbertus quondam tenuit de Ada de Baiocis et buttat versus est super terram Iohannis de Cotum et versus west super Peselandhevidland Et ego dictus Rogerus et heredes mei dictum sellionem predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus et defendemus et de omnibus demandis sectis et servitiis erga dominos feodi et omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigilli mei impressionem apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter