utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620977

Charter
Charter Number: 05620977
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1263
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
[S]ciant universi quod ego Philippus filius Iohannis de Cotume de comitatu Eborac et heredes et assignati mei tenemur Ysac filio Ursel Iudeo et heredibus et assignatis suis in centum solidis sterlingorum annui redditus reddendo medium ad Pascha anno regni regis H filii regis I quadragesimo octavo et medium ad festum sancti Michaelis proximo sequens Et sic de anno in annum et de termino in terminum centum solidos inperpetuum ideo obligavi et assignavi ei totas terras meas et redditum in Kedingtun cum pertinentiis in comitatu Linc similiter et omnes alias terras meas ubicumque fuerint si predicta terra de Kedington non sufficit ad recipiendum predictos centum solidos ad predictos terminos Et hoc tenendum pro me et heredibus meis affidavi et sigillo meo confirmavi Act die iovis proxima post nativitatem beate Marie anno regni regis predicti quadragesimo septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter