utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620980

Charter
Charter Number: 05620980
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1265 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes de Luda et Osbertus filius Egidii cirographeri Linc Cristiani et Manser de Bradeword et Manser filius Benedicti de Lond cyrographeri Linc Iudei salutem in domino Noverit universitas vestra quod bene recolimus et scimus quod una pars unius cyrographi de annuo redditu sub nomine Philippi filii Iohannis de Cotum de Comitatu Ebor et nomine Ysaac filii Urselli Iudei Ebor confecta fuit in archa cyrographorum Linc die qua combusta fuit per inimicos domini regis unde tenor predicti cyrographi fuit talis quod predictus Philippus et heredes et assignati sui tenebantur predicto Ysaac et heredibus et assignatis suis in centum solidos annui redditus quorum medietatem ad Pascha anno regni regis H filii regis I xl octavo et medietatem ad festum sancti Michaelis proximum sequentem Et sic de anno in annum et de termino in terminum recipienti c solidos singulis annis inperpetuum id obligavit et assignavit ei omnes terras et redditus suos in Ked cum pertinentiis in comitatu Linc similiter et omnes alias terras suas ubicumque fuerint si predicta terra de Ked non sufficeret ad levandum predictos c solidos anni redditus Act predictum cyrographum fuit die iovis proximo post nativitatem beate Marie anno regni regis predicti xl vij In cuius rei testimonium presens scriptum signavimus nos Iohannes et Osbertus predicti sigillis nostris et nos Manser predicti littera nostra Ebraica Et insimul Benedictus de Lond Iudeus Linc idem scriptum littera sua Ebraica signavit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter