utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620982

Charter
Charter Number: 05620982
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al tres selliones terre arabilis in excambium pro uno sellione quem idem conventus ei dedit [C]unctis Cristi fidelibus Rogerus filius Mild salutem Noverit universitas vestra me concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre arabilis in territorio de Kedigtun ex parte orientali eiusdem ville quorum duo simul iacent ad Stampittes inter terras predicti conventus et buttant versus austrum super Wilywat et versus aquilonem super publicam viam que tendit ad Ludam et tertius sellio iacet inter terram predicti conventus et terram que fuit quondam Rogeri Holdewyn et buttat versus austrum super Wilywat et versus aquilonem super regiam viam que tendit ad Ludam tenendos et habendos de me et heredibus meis libere et quiete ab omni seculari servitio et terrena exactione Et ego et heredes mei warantizabimus et defendemus predictos selliones cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis infra villam et extra de omnibus sequelis et demandis et omnibus aliis rebus contra omnes homines adquietabimus inperpetuum excambium pro uno sellione quem predictus conventus mihi et heredibus meis concessit et dedit iacente ex orientali parte eiusdem ville inter terram predicti conventus et terram meam et buttat versus austrum super regiam viam et versus aquilonem super terram meam Et predictus conventus super in elemosinam predictum sellionem mihi et heredibus meis warantizabunt inperpetuum In cuius rei testimonium et robur fidele predictus conventus et ego pro me et heredibus meis sigilla nostra huic scripto in modum cirographi confecto utrumque apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter