utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620983

Charter
Charter Number: 05620983
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus filius Rogeri filii Mild dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones conventui de Al [O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterus filius Rogeri filii Milde salutem in domino Noveritis me pro salute mea et antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones terre arabilis in territorio de Kedingtun cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis propinquius ex nort parte aule simul iacentes et extendunt se in longitudine versus orientem super Nortcroft et versus occidentem super Brakenberggate tenendos et habendos de me et heredibus meis libere quiete pacifice sicut aliqua elemosina liberius et quietius ab aliquibus viris religiosis possideri potest sine alicuius calumpnia inperpetuum Et ego predictus Walterus et heredes mei predictos quatuor selliones predicto conventui cum omnibus pertinentiis suis warantizabimus defendemus et de omnibus consuetudinibus sectis et demandis contra omnes homines adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter