utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620986

Charter
Charter Number: 05620986
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Ses de Luda quiete clamat conventui de Al totum ius quod habuit in tofto quod vocatur Crakecroft et in quinque sellionibus terre arabilis in territorio de Kedingtona [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus Ses de Luda dedi et inperpetuum quietum clamavi de me et de heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in uno tofto in Ked quod aliquando vocabatur Crackecroft et in quinque sellionibus terre arabilis in territorio eiusdem ville de quibus tres simul iacent ex occidentali parte ville propinquius ex sut parte de Adetokewang et buttant versus est super foreriam monachorum de Parco Lude et versus west super Maregate de Luda et duo iacent ex est parte ville ad Brembelthorn inter culturas aule ita quod nec ego vel heredes mei post me aliquid de predictis terris poterimus exigere de predicto conventu de Al nisi tam orationes Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter