utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620988

Charter
Charter Number: 05620988
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Prior et sanctimoniales de Al dant abbati et conventui de Parco Lude situm molendini cum domo ibidem fundata [H]oc cirographum testatur quod prior et moniales de Al dederunt et presenti scripto confirmaverunt abbati et conventui de Parco Lude situm molendini sui in Kedingt scilicet Wathmilne quod habuerunt ex dono Rogeri de Millei cum domo ibidem fundata et cum holmo iacente ex australi parte et cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis scilicet quicquid habuerunt ex sut parte cursus aque que venit de Luda salva sibi adaquatione averiorum suorum et tenentium suorum de eadem villa in loco competenti ita tamen ut dicti abbas et conventus nullum detrimentum inferant molendinis monialium de Ormesby per retentionem aque Et idem abbas et conventus remiserunt inperpetuum eisdem monialibus de Al xx et ij solidos de viginti quatuor solidis quos dicte moniales annuatim reddere solebant eisdem abbati et conventui pro terra de Neutun Preterea idem abbas et conventus inperpetuum solvent annuatim domino episcopo Linc apud Ludam Sabbato proximo ante Pascha floridum pro predicto situ molendini sex denarios pro omnibus servitiis Insuper sepedicte moniales inperpetuum solvet annuatim prefatis abbati et conventui duos solidos de predictis viginti quatuor solidis videlicet xij denarios ad Pascha et duodecim denarios ad festum sancti Michaelis pro predicta terra de Neutun Predicte vero moniales warantizabunt eisdem abbati et conventui predictum situm molendini cum pertinentiis et adquietabunt et defendent de omnibus et contra omnes inperpetuum salvo servitio predicto In cuius rei testimonium utraque pars presens scriptum sigillo suo munivit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter