utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620990

Charter
Charter Number: 05620990
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nicholaus filius Roberti recepit a priore et conventu de Al unum toftum cum edificiis [U]niversis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Nicholaus filius Roberti de Kedingtun salutem in domino sempiternam Noveritis me recepisse a priore et conventu de Al pro humagio et servitio meo unum toftum in villa de Kedigtun cum edificiis iacens inter toftum quod Radulfus carpentarius Lincoln aliquando tenuit ex west parte et toftum quod Agnes uxor Ranulphi cementarii aliquando tenuit ex est parte et extendit se a communi via predicte ville ex nort parte usque ad aque ductum ex sut parte reddendo inde annuatim eisdem priori et conventui octo solidos argenti et sex denarios ad duos terminos videlicet quatuor solidos et tres denarios ad festum sancti Michaelis et quatuor solidos et tres denarios ad Pascha et unum precarium diem unius hominis ad instantiam eorundem in autumpno tenendum et habendum de eisdem priore et conventu libere quiete pacifice et integre ab omni seculari servitio salva eis secta curie sue et forinseco servitio cum acciderit Et sciendum est quod non licebit mihi predicto Nicholao vel heredibus meis predictum toftum alicui dare vel vendere vel assignare vel invadiare nec ab eisdem priore et conventu aliquo modo alienare et si contigerit me predictum Nicholaum vel heredes meos in solutione predicti redditus ad terminos predictos deficere ex tunc licebit predictis priori et conventui me predictum Nicholaum vel heredes meos per bona mea mobilia et inmobilia ubicumque inventa fuerint distringere quousque eisdem priori et conventui tam de dampnis occasione illius retentionis perceptis quam etiam de predicto redditu sufficienter fuerit satisfactum Preterea predicti prior et conventus predictum toftum mihi predicto Nicholao et heredibus meis warantizabunt et defendent sicut prenominatum est contra omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter