utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620991

Charter
Charter Number: 05620991
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus filius Warini de Cotum dat et confirmat in puram et perpetuam elemosinam conventui de Al unam bovatam terre cum duobus toftis et cum pertinentiis suis [O]mnibus visuris vel audituris litteras istas Stephanus filius Warini de Cotum salutem Sciatis me assensu Mariorie uxoris mee pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum et pro animabus omnium antecessorum nostrorum dedisse et confirmasse in puram et perpetuam [elemosinam] Deo et beate Marie et conventui de Al unam [bovatam] terre cum prato et pastura et cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Kedigtun et unum toftum cum Adam nepote uxoris mee in domo de Al ad canonicum faciendum suscepto et super altare oblato illam scilicet bovatam quam Galfridus pater Mariorie uxoris mee de propriis culturis suis ceperat et predicto Ade concesserat et illum toftum qui fuit Gocelini filii Ayce Huius autem bovate cultura prima est ab Holebec usque ad Munckehevedland et tres selliones culture mee que se extendunt usque ad Raveneschade et quinque selliones que se extendunt a campo Lude usque ad Holebec et totum Burgardewang et tres selliones que iacent iuxta Hou inter terram monachorum et monialium et septem selliones super Lerckehil Hec omnia dedi et presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam Et ego et heredes mei hec omnia predicto conventui contra omnes homines inperpetuum warantizabimus Et ut hec donatio et confirmatio inperpetuum rata sit et stabilis ego et Marioria uxor mea eandem sigillorum nostrorum appositione et fidei nostre interpositione corroboravimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter