utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620992

Charter
Charter Number: 05620992
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1240
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis inter Willelmum de Baiocis et Willelmum priorem de Alvingh [H]ec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xx quarto coram Roberto de Lexint Radulfo de Sulleng Willelmo de Culewroh Iohanne de Nevill Roberto de Haya et Warnero Engayne iustitiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Baiocis petentem et Willelmum priorem de Al tenentem de medio unius tofti et decem acrarum terre cum pertinentiis in Kedigt unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram et medium predicti tofti cum pertinentiis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue de Al habenda et tenenda eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Willelmo et heredibus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam et idem Willelmus et heredes sui warantizabunt predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte totam predictam terram et medium predicti tofti cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam contra omnes gentes inperpetuum Et idem prior recepit predictum Willelmum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua de Alvigh inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter