utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620994

Charter
Charter Number: 05620994
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Adam filius Willelmi de Baiocis de Lindwde salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum toftum in villa de Kedigtun iacentem inter toftum quem Stephanus faber quondam tenuit de domo de Al et toftum quem Walterus filius Emme Thintfote quondam tenuit de domino Radulfo de Brakenberg tenendum et habendum predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra Et ego predictus Adam et heredes mei predictum toftum cum pertinentiis in puram elemosinam predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus erga dominos feodi et omnes adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter