utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620996

Charter
Charter Number: 05620996
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Adam filius Idonie dat conventui de Al unum sellionem terre in puram et perpetuam [elemosinam] [O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Adam filius Idonie de Kedingt salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unum sellionem terre arabilis cum pertinentiis in territorio de Kedingt iacentem ex utraque parte inter terram predicti conventus et abuttat ad capud australe super Ester Wyluwat et ad capud aquilonelle super Hungerhil tenendum et habendum de me et heredibus meis dicto conventui et successoribus suis adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina aliquibus viris religiosis liberius et quietius conferri vel confirmari potest Et ego predictus Adam et heredes mei warantizabimus et defendemus predictum sellionem terre cum pertinentiis suis predicto conventui contra regem et dominos feodi et omnes homines de omnibus rebus acquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter