utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620999

Charter
Charter Number: 05620999
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Radulfus Chaspais de Luda dat et confirmat conventui de Al tres selliones terre arabilis in puram et perpetuam elemosinam [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Radulfus Chaspais de Luda consensu et assensu sponse mee Matildis dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al tres selliones terre arabilis in territorio de Kedingtona super Ludehou propinquiores del Halledaile ex australi parte in perpetuam elemosinam pro salute mea et omnium antecessorum meorum reddendo annuatim unum obulum Roberto Stalun ad festum sancti Botulphi pro omnibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus Et ego Radulfus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predicto conventui predictam terram pro predicta firma erga omnes homines Et ut hec donatio et confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum fidem meam interposui et hoc presens scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter