utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621001

Charter 05621001
Charter Number: 05621001
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Osbertus de Cornburg miles salutem in domino Noveritis me remisisse concessisse et omnino inperpetuum quietumclamasse priori et conventui de Alvigham totum ius et clamium quod habui vel habere potui in tertia parte sex marcarum annui redditus quam ego et Ysabela uxor mea petebamus in curia domini regis in dotem ipsius Ysabele de dono Philippi de Cotum quondam viri ipsius Ysabele in Kedingtona ita quod nec ego nec aliquis nomine nostro ius vel clamium in predicta tertia parte cum pertinentiis nomine dotis predicte Ysabele vel aliquo alio modo de cetero habere vel exigere poterimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto filio Iohannis de Somercotis Willelmo filio Iohannis de Lud Roberto de Schadwr et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter