utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621002

Charter 05621002
Charter Number: 05621002
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1264 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[S]ciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Adam dictus North filius Roberti de Kedingtona concessi dedi ac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham unum sellionem terre arabilis iacentem in Adencobwange in campo orientali de Ked Et insuper communam pasture mee quantum pertinet ad viginti acras terre mee in eadem salva mihi pastura quantum pertinet ad residuum tenementi mei Et insuper dedi annuum redditum unius denarii et quadrantis inperpetuum percipiendum de illis tribus acris terre et dimidiam quas dedi Radulpho filio Roberti Redhod de Kedingtona pro predicto redditu mihi reddendo que quidem sunt de feodo dictorum religiosorum Dedi insuper dictis religiosis annuum redditum unius quadrantis perpetualiter percipiendum de una acra prati in Germethorp quam dedi Thome sutori de eadem pro predicto redditu mihi reddendo Hec omnia et singula cum omnibus suis pertinentiis libertatis et aisiamentis una cum dominio predictorum et cum omnibus commoditatibus que occasione predictorum mihi pertinere poterant inperpetuum et accidere Ego Adam et heredes mei warantizabimus prefatis religiosis et eorum successoribus et contra omnes homines defendemus et de omnibus adquietabimus inperpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter