utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621003

Charter
Charter Number: 05621003
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1264 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris Adam dictus North filius Roberti filii Arnaldi de Kedingtona salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et ecclesie sue beate Marie septem selliones terre arabilis et duo chevez prati que sunt de feodo dictorum religiosorum in Kedingtona de quibus quatuor selliones sunt in orientali campo predicte ville quarum due selliones iacent inter terram Henrici de Bayuse ex parte australi et terram Beatricis de Aby ex aquilonali et abbuttant versus orientem super terram predicti H et versus occidentem super Ferrauntcroft Et una sellio iacet inter terram dicti prioris ex utraque parte et abuttant versus aquilonem Housykgrippe et versus austrum super forariam Roberti de Cunigesholme Et una sellio iacet inter terram abbatis de Parco Lude ex parte occidentali et terram Gileberti filii Walteri de Kedington ex orientali et abbuttat versus aquilonem usque in Crossemare et versus austrum super forariam dicti abbatis In occidentali vero campo dicte ville sunt tres selliones quarum una iacet inter terram dicti abbatis ex parte aquilonali et terram dicti prioris ex australi et abbutat versus occidentem super viam de Brakenberg et versus orientem super Acerdyk Et tertia sellio iacet inter terram dicti abbatis ex parte australi et terram dicti prioris ex aquilonali et abbutat versus orientem super Thorncrof et versus occidentem super forariam dicti prioris Et duo predicta capita prati iacent in Holbek et abbuttant versus occidentem super terram Willelmi Onderwode et versus orientem super le Syket Et preter hec dedi concessi et confirmavi per presentem cartam dictis religiosis et ecclesie sue predicte totam communam pasture quam habui et omnes redditus annuos in villa et territorio de Kedington qui redditus annuatim recipiendi sunt de subscriptis videlicet de Radulfo preposito ad natale domini unus denarius et ad Pascha unus quadrans et de Gilberto filio Walteri unus obolus ad Pascha et de Beatrice filia Nicholai de Aby ad festum sancti Michaelis quatuor denarii et de Agnete sorore dicti Beatricis ad eundem terminum duo denarii pro terris quas predicti Gilbertus Radulfus Beatrix et Agnes tenuerunt de me in territorio de Kedington habenda et tenenda omnia et singula prenominata cum omnibus suis pertinentiis libertatibus et aysiamentis et cum omnibus rebus emolumentis et commoditatibus que de predictis accidere poterunt inperpetuum dictis religiosis et ecclesie sue predicte in liberam puram et perpetuam elemosinam Et [ego] dictus Adam et heredes mei omnia supradicta prefatis religiosis et ecclesie sue predicte contra omnes homines warantizabimus et erga omnes defendemus et de omnibus rebus adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter