utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621005

Charter 05621005
Charter Number: 05621005
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification, Quitclaim
Date: 1264 - 1304
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit Iohannes filius Philippi de Cotum salutem in domino sempiternam Cum aspexillionem cartam Philippi de Cotum patris mei feofamenti quam fecerat priori et conventui de Alwingham et eorum successoribus de dono et dimissione totius terre sue cum manerio suo in Kedington pro sex marcis annui redditus ab eisdem percipiendis perpendi dictam dimissionem eisdem religiosis esse valde honorosam volens saluti anime mee et heredum meorum et antecessorum meorum et tranquillitati dictorum prioris et conventus prospiteri et nos benefactores de Alwingham participes fieri universitati vestre tenore presentium notum facio me pro salute anime mee et heredum et antecessorum meorum concessisse presenti carta confirmasse et omnino de me et heredibus meis quietum clamasse Deo et beate Marie religiosis viris priori et conventui de Alwingham et eorum successoribus totam illam terram cum manerio et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aysiamentis quam habent de dono et dimissione Philippi de Cotum patris mei in villa et territorio de Kedington in liberam puram et perpetuam elemosinam et dictum annuum redditum sex marcarum quem pro predictis tenementis antea solvere consueverant dictis priori et conventui et eorum successoribus remisisse et sibi et successoribus suis pro me et heredibus meis omnino inperpetuum quietum clamasse ita quod nec ego Iohannes nec heredes mei nec aliquis per me nec nomine nostro aliquid ius vel clamium in predictis sex marcis annuis nec in dicta terra cum manerio et omnibus pertinentiis suis de cetero exigere vel vendicare poterimus tenenda et habenda predictis priori et conventui et eorum successoribus omnia predicta tenementa in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et purius teneri possit Et ego dictus Iohannes et heredes mei totam predictam terram cum manerio et cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aysiamentis dictis priori et conventui de Alwingham et eorum successoribus pro me et heredibus meis contra omnes homines warantizabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Iohanne Beke Roberto de Scaddeworth Roberto de Stotevile Galfrido Aguilon Rogero Grimet Willelmo Lovel militibus Thoma Torny Roberto de Plaice Willelmo de Kokerington Alano de Raythbie et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter