utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621006

Charter
Charter Number: 05621006
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Moysaunt dat et confirmat conventui de Al viam per omnes terras et prata sua carris et caretis suis ubique [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus Moysant de Parva Grimesby dedi concessi et presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al viam carris et caretis suis ubique omni tempore anni super omnes terras meas et prata mea in territorio de Parva Grimesby et alibi ubi terras vel prata habeo vel adquirere potero nisi predicte terre seminate fuerint vel prata tempore defensionis in defensione posita habendam et tenendam sibi inperpetuum in puram et perpetuam elemosinam sine aliqua contradictione vel disturbatione a me vel heredibus meis eis facienda Preterea concessi eis et presenti scripto confirmavi quod cartas et caretas suas disiungant ubicumque habuero terras vel prata et averia sua pascant in terris et pratis meis nisi terre seminate fuerint vel prata in defensione posita tempore defensionis Preterea si oves vel averia eorum venerint super terras vel prata mea aliquo tempore anni nisi terre seminate fuerint vel prata tempore defensionis in defensione posita non poterimus ego et heredes mei ipsa capere vel inpercare Hanc vero predictam viam cum omnibus aliis libertatibus prescriptis ego dictus Robertus et heredes mei warantizabimus dicto conventus de Al fide mea interposita in manu domini Ade vicarii de Al in puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines inperpetuum pro dimidia marca argenti quam predictus conventus dedit mihi in magna necessitate mea Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter