utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621008

Charter
Charter Number: 05621008
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1174
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hec est quedam conventio facta inter abbatem et conventum de Parco Lude et priorem et conventum de Alvigham de conservatione et confederatione pacis perpetue inter se [I]n honore sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti anno ab incarnatione domini m centesimo septuagesimo quarto ego frater Radulfus dictus abbas de Parco Lude et totus eiusdem loci conventus et Gaufridus prior sanctimonialium de Al et eiusdem loci utriusque sexus conventus ad conservationem pacis et unitatis et ut inter domos nostras tranquilla pax et illibata in futuris temporibus perpetualiter permaneat statuimus inter nos et sine aliqua utriusque partis controversia presentis scripti pagina et sigillorum nostrorum attestatione firmavimus ut inter nos omnino absque omni mali adinventione firmiter perduret communis consensus atque consilium in terris cultis et incultis pratis mariscis pasturis silvis conducendis seu precio in elemosina aquirendis Nullus igitur ex consortio fratrum de Parco sine consensu atque consilio conventus de Al de prelibatis in usus domus sue ab aliquo aliquid in elemosinam seu ad tempus recipient per dationem pecunie seu absque inpensione pecunie similiter conventus de Al erga fratres de Parco hanc formam inconcusse perpetualiter conservabunt sed si fratres de Parco de supradictis terris invenerint aliquid in elemosinam emendum vel ad terminum suscipiendum ab aliquo non nisi communicato consilio fratrum de Al hoc presument quoquomodo suscipere aut in propriam possessionem absque eorum consensu et bona voluntate obtinere quod si fratres de Al perspexerint eandem terram omnino usibus suis pro futuram data tertia parte pecunie quam dare debuerant fratres de Parco tertia pars terre eorum usibus succedet simili modo [si] fratres de Al secundum quod prefinitum est aliquid seu ad tempus sive in elemosinam ab aliquo acquirere poterint et fratres de Parco intellexerunt hoc eorum usibus pro futurum datis duabus portionibus pecunie due partes terre in usus eorum convertentur tertia parte reservata fratribus de Al Hec cum sciendum quod si aliquis pro salute anime sue in elemosinam cuilibet ecclesie absque pecunie receptione aliqua terram seu pasturam ex voto dare decreverit eandem in usus proprios quasi puram elemosinam sine malo ingenio recipiet ipsis cum ambobus scientibus Hec sunt ville in quarum pactio suprascripta ab utraque parte tenebitur Luda Kedingtun Brakenberg Alvingham Cokerintun Grimolbi Manneby Stivetun Lekeburna Ristona Salfleteby Scithebrock Sumercotes Scupeholma Cunigesholma Ludena Germethorp Gerburga Covenham Calethorp in Fulestou hec pactio non servabitur nisi tantummodo in pratis Si autem fratres de Parco ab hac conventione pacis aliquando resilierint abbas de Fontibus adiunctis secum abbatibus de Kirkested et de sancto Laurentio eandem stare faciet et si per eos non potuerit ipse cum predictis abbatibus qui inter eos fideiussores sunt per auctoritatem Cisterciensis capituli eos transgressionem corrigere compellet Similiter si fratres de Al huic concordie contraierunt abbates de Kirkested et de sancto Laurentio cum prioribus de Lindeleia et de Sixle infra quadraginta dies eos emendare compellent Porro si quilibet eorum defuerit ceteri vitem eius in hec negotio suppleant et si ipsi non potuerint capitulum de Sempingham faciat quod si capitulum de Sempingham defecerit episcopus Linc vel capitulum faciat Hoc etiam adiciendum quod quamdiu predicti fratres de Al hanc conventionem integram et inconcussam servaverint decimas accipient de omnibus terris cultis in eorum parochiis constitutuis exceptis novalibus Si vero in hac transgressione perduraverint fratres de Parco eandem libertatem decimas retinendi habeant iuxta privilegia sua quam habuerunt anno et tempore quo hec pactio facta est quousque hec transgressio digna satisfactione emendetur Hec conventio facta est in presentia domini Roberti abbatis de Fontibus et domini Walteri abbatis de Kirkested et eiusdem loci capituli et domini Hugonis abbatis de sancto Laurentio et eiusdem loci capituli et domini Radulfi abbatis de Parco Lude et domini Botlini prioris totiusque eiusdem loci conventus in presentia magistri Gileberti de Sempingham Rogeri prioris de Maltun Hugonis prioris de Sixle Thome prioris de Ormesby Gaufridi prioris de Alvingham et utriusque sexus eiusdem loci conventus Statuimus etiam inter nos ut si aliquis nostrorum grangiam sive bercariam sive vaccariam in aliquo loco habuerit ne alter preterea superveniens terram vel pratum vel pasturam in bosco vel in plano infra duas leucas Anglie sine communi consensu utriusque partis accipiat excepto si aliquis in puram elemosinam cuilibet ecclesie aliquid dare voluerit secundum formam prescriptam Preterea scriptum R Lincoln episcopi inter nos de Neutona Suinehop et Binebrock inconcusse tenebitur
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter