utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621011

Charter
Charter Number: 05621011
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes clericus filius Walteri de Stivet dat et confirmat conventui de Al novem selliones terre arabilis iacentes in una cultura [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes clericus filius Walteri de Stivet salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventus de Al in puram et perpetuam elemosinam novem selliones terre arabilis in territorio de Stivetona iacentes in una cultura ex occidentali parte apud Kynewick proximo inter terram domine de Stivetun et terram quam Azo prepositus aliquando tenuit et extendunt se in longitudine a Maregate de parte occidentali in transverso vie que tendit versus Lekeburn usque ad forarium quod predictus Azo prepositus aliquando tenuit versus partem orientalem cum omni longitudine et latitudine quam in se tenent plenarie et integre absque ullo retinemento cum libero introitu et exitu et cum omnibus libertatibus et aisiamentis et pertinentiis ad eandem culturam pertinentibus infra villam et extra Ego vero Iohannes et heredes mei predictam culturam cum omnibus libertatibus et aisiamentis et pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter