utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621012

Charter
Charter Number: 05621012
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Helias de Rabayn salutem Noveritis me pro salute anime mee et salute anime Matildis uxoris mee et heredum et antecessorum et successorum nostrorum concessisse et hac presenti carta confirmasse de assensu et voluntate dicte Matildis uxoris mee Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam novem selliones terre arabilis in territorio [de Stivetona] in una cultura ex occidentali parte ville apud Kynewyc proximo inter terram meam et terram quam Azo prepositus aliquando tenuit et extendunt se in longitudine a Maregate de parte occidentali in transverso vie que tendit versus Lekeburn usque ad forarium quod predictus Azo aliquando tenuit versus partem orientalem cum omni longitudine et latitudine quam in se tenet plenarie et integre absque ullo retinemento cum libero introitu et exitu et cum omnibus libertatibus et aisiamentis et pertinentiis ad eandem culturam pertinentibus infra villam et extra Ego vero predictus Helyas predicta omnia cum pertinentiis suis et omnibus predictis in puram et perpetuam elemosinam predicto conventu de Al tam pro me quam dicta Matilde uxore mea et heredibus meis concedo et confirmo scilicet quod carta Iohannis clerici filii Walteri de Stivetona testatur quam dictus conventus habet de dono et feffamento ipsius Iohannis de predicto tenemento inperpetuum ita quidem quod nichil clamii penitus vel iuris terreni ego sepedictus Helyas vel heredes mei vel assignati nomine aliquorum predictorum a predicto conventu exigere poterimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter